라틴어 문장 검색

illa tumoris Copia findit eam.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:8)
"Iam ceterae partes longe lateque dispositae domus sine pretio pretiosae totique parietes solidati massis aureis splendore proprio coruscant, ut diem suum sibi domus faciat licet sole nolente;"
(아풀레이우스, 변신, 5권10)
misericordiam autem meam non auferam, in eum ergo me fidere, quod, si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta, contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello nec eos permissurus cum hoc mundo damnari.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:5)
Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 24:2)
Nam fundamenta quoque scientiarum fortius deprimimus et solidamus, atque initia inquirendi altius sumimus, quam adhuc homines fecerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:2)
Quod vero ad nobilitatem spectat in personis particularibus, venerationem certe habet videre castellum aut aedificium antiquum quod nulla ruina invasit, aut etiam annosam et proceram arborem solidem et integram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:2)
Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque illuc;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장45)
Idem quoque et in superficiei rationem cadit, quae et ipsa solidi corporis et triplicis intervalli naturale sortitur initium, ipsa vero nec trina intervalli demensione distenditur, nec ulla crassitudine solidatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:43)
49. Non est mora, corpus findunt et eiectant viscera,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM193)
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장31)
Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장187)
Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장321)
in summa cute finditur et vehementius roditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장419)
Alioqui vero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장427)
Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장168)

SEARCH

MENU NAVIGATION